- SENENSIS Ager
- SENENSIS Agerpars ampla Tusciae versus Austrum, inter agros Florentinum et Pisanum ad Boream et Occasum, mare Tyrrhenum ad Meridiem, et ditionem Pontific. ad Ortum, nunc sub Magno Duce Herruriae. Eius pars Australis dicitur maritimus ager, la Maremma di Siena, ex qua excerptae fuêre-duae ditiones satis parvae; nempe Principatus Plombini, sub proprio Principe, sub clientela tamen Hispan. et Status Praesidii, ubi Orberellum, Telamon, Portus S. Stephani, Portus Herculis et mons Philippi: quae sub Hispan. Caput huius agri est Sena, vide ibi. Aliae urbes, Mons Alcinoi, Collis, Pientia, Suana, Clusium, Massa, et Rossetum. Sunt etiam partes agri Senensis Insulae Ilua, Dianium, Aegilium, Mons Christi et Planasia, in mari Tyrrheno.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.